« Prev 27 Next »

Chapter 27

1David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum 2audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum 3ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum 4da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis 5quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis 6benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae 7Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi 8Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est 9salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum

« Prev 27 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |