« Prev 25 Next »

Chapter 25

1David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam 2proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 3quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua 4non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar 5odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo 6lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine 7ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua 8Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae 9ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam 10in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus 11ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei 12pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

« Prev 25 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |