« Prev 23 Next »

Chapter 23

1David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius 2quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum 3quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius 4innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose 5accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo 6haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper 7levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 8quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio 9levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 10quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper

« Prev 23 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |