« Prev 22 Next »

Chapter 22

1canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit 2in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me 3animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 4sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me 5pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians 6sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

« Prev 22 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |