« Prev 21 Next »

Chapter 21

1victori pro cervo matutino canticum 2Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei 3Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi 4et tu sancte habitator Laus Israhel 5in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos 6ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi 7ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis 8omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput 9confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum 10tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae 11in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu 12ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor 13circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 14aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens 15sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei 16aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me 17circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 18numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me 19diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem 20tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina 21erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam 22salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me 23narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 24qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum 25et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 26apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum 27comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum 28recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 29quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 30comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 31et anima eius ipsi vivet semen serviet ei 32narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

« Prev 21 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |