« Prev 20 Next »

Chapter 20

1victori canticum David 2Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer 3desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper 4quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso 5vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum 6magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum 7pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum 8quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur 9inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te 10pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis 11fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum 12quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt 13quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum 14exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas

« Prev 20 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |