« Prev 17 Next »

Chapter 17

1victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait 2diligam te Domine fortitudo mea 3Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus 4laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 5circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me 6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius 8commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 9ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo 10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 11et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti 12posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris 13prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis 14et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis 15et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos 16et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui 17misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis 18liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant 19praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 20et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 21retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi 22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 23omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 24et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea 25et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 26cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages 27cum electo electus eris et cum perverso pervertes 28quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis 29quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas 30in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum 31Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 32quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 33Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam 34coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me 35docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 36dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me 37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 38persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos 39caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis 40accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 41inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 42clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 43delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos 44salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium 45populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi 46filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis 47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae 48Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis 49et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me 50propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo 51magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

« Prev 17 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |