« Prev 15 Next »

Chapter 15

1humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te 2dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te 3sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis 4multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis 5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae 6lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est 7benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei 8proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear 9propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter 10non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

« Prev 15 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |