« Prev 149 Next »

Chapter 149

1alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum 2laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo 3laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei 4quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu 5exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis 6exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis 8ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis 9ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia

« Prev 149 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |