« Prev 148 Next »

Chapter 148

1alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius 3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis 4laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 5laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt 6et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit 7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 8ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius 9montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri 10bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes 11reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae 12iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini 13quoniam sublime nomen eius solius 14gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

« Prev 148 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |