« Prev 146 Next »

Chapter 146

1alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio 2aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit 3qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum 4qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat 5magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus 6suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram 7canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara 8qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen 9qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus 10non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei 11placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius

« Prev 146 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |