« Prev 144 Next »

Chapter 144

1hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra 2beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter 3gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio 4deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt 5he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar 6vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo 7zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt 8heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis 9teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 10ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 11caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur 12lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius 13mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione 14samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 15ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo 16fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione 17sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 18coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate 19res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos 20sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret 21thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter

« Prev 144 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |