« Prev 143 Next »

Chapter 143

1David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 2misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi 3Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum 4homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens 5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 6mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos 7extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum 8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 10qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo 11libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 12ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi 13promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris 14tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris 15beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus

« Prev 143 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |