« Prev 142 Next »

Chapter 142

1canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua 2et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 3persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos 4et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum 5recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar 6expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper 7cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum 8fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam 9libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum 10doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 11propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam 12et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

« Prev 142 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |