« Prev 140 Next »

Chapter 140

1canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te 2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 3pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum 4ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum 5corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum 6sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt 7sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi 8quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam 9custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem 10incident in rete eius impii simul ego autem transibo

« Prev 140 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |