« Prev 138 Next »

Chapter 138

1pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti 4et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea 5ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam 6super me est scientia et excelsior est non potero ad eam 7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 8si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades 9si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris 10etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 11si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux 13quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae 14confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis 17mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum 18dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum 19si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me 20qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui 21nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui 22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

« Prev 138 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |