« Prev 137 Next »

Chapter 137

1David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi 2adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum 3in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem 4confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui 5et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini 6quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit 7si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua 8Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas

« Prev 137 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |