« Prev 136 Next »

Chapter 136

1super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion 2super salices in medio eius suspendimus citharas nostras 3quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion 4quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 5si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea 6adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae 7memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius 8filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis 9beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

« Prev 136 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |