« Prev 135 Next »

Chapter 135

1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius 3confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius 4qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius 5qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius 6qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius 7qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 8solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius 9lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius 10qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius 11et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius 12in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius 13qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 14et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius 15et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius 16qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius 17qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius 18et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius 19Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius 20et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius 21et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius 22hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius 23quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius 24et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius 25qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius 26confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius

« Prev 135 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |