« Prev 134 Next »

Chapter 134

1alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 3laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens 4quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum 5quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis 6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis 7levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis 8qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus 9misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius 10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione 14quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis 15idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum 18similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis 19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino 21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

« Prev 134 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |