« Prev 131 Next »

Chapter 131

1canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius 2qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob 3si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei 4si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem 5donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob 6ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus 7intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius 8surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae 9sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent 10propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui 11iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam 12si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum 13quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum 14haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam 15venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane 16sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt 17ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo 18inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

« Prev 131 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |