« Prev 13 Next »

Chapter 13

1victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum 2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum 3omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis 5Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine 6quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est 7quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel

« Prev 13 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |