« Prev 128 Next »

Chapter 128

1canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel 2saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi 3super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum 4Dominus iustus concidet laqueos impiorum 5confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion 6fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet 7de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens 8de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

« Prev 128 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |