« Prev 127 Next »

Chapter 127

1canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius 2laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit 3uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae 4ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum 5benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 6et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel

« Prev 127 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |