« Prev 120 Next »

Chapter 120

1canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum 2auxilium meum a Domino factore caeli et terrae 3non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te 4ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel 5Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam 6per diem sol non percutiet te neque luna per noctem 7Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam 8Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum

« Prev 120 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |