« Prev 12 Next »

Chapter 12

1victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me 2usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 3usquequo exaltabitur inimicus meus super me 4convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem 5nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero 6ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi

« Prev 12 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |