« Prev 118 Next »

Chapter 118

1aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum 3nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4tu mandasti praecepta tua custodire nimis 5utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua 6tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua 7confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae 8praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis 9beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua 10in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis 11in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi 12benedictus tu Domine doce me praecepta tua 13in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui 14in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis 15in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 16iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua 17gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua 18revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua 19advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua 20desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore 21increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis 22aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi 23etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua 24sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei 25deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum 26vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam 27viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis 28destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum 29viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi 30viam fidei elegi iudicia tua proponebam 31adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me 32viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum 33he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium 34doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde 35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 36inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam 37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 38suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum 39averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona 40ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me 41vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum 42et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo 43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi 44et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra 45et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi 46et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar 47et delectabor in mandatis tuis quae dilexi 48et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis 49zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti 50haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me 51superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi 52recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 53horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam 54carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae 55recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 56hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi 57heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum 58deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum 59recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua 60festinavi et non neglexi custodire mandata tua 61funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus 62medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua 64misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me 65teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum 66bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 67antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi 68bonus tu et beneficus doce me praecepta tua 69adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua 70incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar 71bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua 72melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti 73ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua 74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi 75scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me 76sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo 77veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea 78confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis 79revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum 80fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar 81caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi 82consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me 83et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus 84quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium 85foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam 86omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi 87paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua 88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui 89lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 90in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 91iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi 92nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea 93in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me 94tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi 95me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo 96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 97mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 98super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 100super senes intellexi quia praecepta tua servavi 101ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua 102a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me 103quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo 104praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii 105nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae 106iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae 107adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum 108voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me 109anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus 110posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi 111hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt 112inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem 113samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi 114protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi 115recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei 116confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea 117auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter 118abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum 119quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua 120horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui 121ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me 122sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi 123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 124fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me 125servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua 126tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam 127propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium 128propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui 129fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea 130ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos 131os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam 132respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum 133gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati 134redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua 135vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua 136rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam 137sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 138praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis 139consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei 140probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum 141parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus 142iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas 143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea 144iusta testimonia tua semper doce me et vivam 145coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam 146invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua 147surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans 148praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis 149vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 150adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt 151prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas 152a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea 153res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus 154iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me 155longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt 156misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me 157multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi 158vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt 159vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me 160caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae 161sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum 162gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa 163mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi 164septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae 165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 166expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci 167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis 168custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 169thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me 170veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me 171fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua 172loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta 173sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi 174desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea 175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi 176erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

« Prev 118 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |