« Prev 117 Next »

Chapter 117

1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius 3dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius 4dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius 5cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus 6Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo 7Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me 8melius est sperare in Domino quam sperare in homine 9melius est sperare in Domino quam sperare in principibus 10omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas 11circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 12circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas 13inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me 14fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem 15vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum 16dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem 17non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 18corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me 19aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino 20haec est porta Domini iusti intrabunt in eam 21confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 22lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli 23a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris 24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 25obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro 26benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 27Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris 28Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te 29confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

« Prev 117 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |