« Prev 115 Next »

Chapter 115

10credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis 11ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium 12quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi 13calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo 14vota mea Domino reddam coram omni populo eius 15gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 16obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea 17tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 18vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

« Prev 115 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |