« Prev 114 Next »

Chapter 114

1dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo 3circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam 5clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors 6custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me 7revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi 8quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa 9deambulabo coram Domino in terris viventium

« Prev 114 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |