« Prev 113 Next »

Chapter 113

1cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius 3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis 5quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum 6montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis 7a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob 8qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum 9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 10propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum 11Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit 12idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum 13os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 14aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur 15manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo 16similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis 17Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 18domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 19timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est 20Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron 21benedicet timentibus Dominum parvis et magnis 22addat Dominus super vos super vos et super filios vestros 23benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram 24caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum 25non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium 26sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia

« Prev 113 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |