« Prev 112 Next »

Chapter 112

1alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini 2sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum 3ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini 4excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius 5quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans 6humilia respicit in caelo et in terra 7suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 8ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui 9qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia

« Prev 112 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |