« Prev 111 Next »

Chapter 111

1aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis 2gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur 3he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper 4zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus 5teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio 6caph quia in aeternum non commovebitur 7lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino 8samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis 9phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria 10res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit

« Prev 111 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |