« Prev 110 Next »

Chapter 110

1alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione 2gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis 3he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper 4zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus 5teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui 6caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo 7lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium 8nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate 9fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius 10res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia

« Prev 110 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |