« Prev 11 Next »

Chapter 11

1victori pro octava canticum David 2salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum 3frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt 4disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam 5qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est 6propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum 7eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum 8tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum 9in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

« Prev 11 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |