« Prev 109 Next »

Chapter 109

1David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 2virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae 4iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 5Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges 6iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa 7de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

« Prev 109 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |