« Prev 108 Next »

Chapter 108

1pro victoria David canticum 2Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est 3locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra 4pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam 5et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea 6constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius 7cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum 8fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter 9sint filii eius pupilli et uxor eius vidua 10instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis 11scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius 12non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius 13fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius 14redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur 15sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum 16eo quod non est recordatus facere misericordiam 17et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 18et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius 19sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur 20haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam 21tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me 22quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus 23quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta 24genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo 25et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum 26adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam 27et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam 28maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur 29induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua 30confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum 31quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

« Prev 108 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |