« Prev 107 Next »

Chapter 107

1canticum psalmi David 2paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea 3consurge psalterium et cithara consurgam mane 4confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus 5quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua 6exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 7ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me 8Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar 9meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus 10Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor 11quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 12nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris 13da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine 14in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros

« Prev 107 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |