« Prev 104 Next »

Chapter 104

1alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius 2canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius 3exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 4quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter 5recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius 6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 8recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes 9quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac 10et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum 11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 12cum essent viri pauci modici et advenae in ea 13et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum 14non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges 15nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere 16et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit 17misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph 18adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius 19usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum 20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum 21posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua 22ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret 23et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham 24et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius 25convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius 26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 27posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 28misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 29commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 30ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 31dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 32dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 33et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 35et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 37et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 38laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos 39expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte 40petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos 41aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina 42quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo 43et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 44et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt 45ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia

« Prev 104 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |