« Prev 101 Next »

Chapter 101

1oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum 2Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat 3ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 4quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 5percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 7adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum 8vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum 9tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant 10quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui 11a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me 12dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui 13tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione 14tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum 15quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem 16et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam 17quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua 18respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum 19scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum 20quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est 21ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis 22ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem 23cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino 24adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 25dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 27ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur 28tu autem ipse es et anni tui non deficient 29filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit

« Prev 101 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |