« Prev 100 Next »

Chapter 100

1David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 2erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae 3non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi 4cor pravum recedet a me malum nesciam 5loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero 6oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi 7non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum 8mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem

« Prev 100 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |