« Prev 1 Next »

Chapter 1

1beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

« Prev 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |