« Prev 1 Next »

Chapter 1

1Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. 2gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. 3gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. 4neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. 5et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae 6et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. 7et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem. 8est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium. 9et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. 10ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum; 11est enim Deus qui operatur in vos. 12et facite sine retractu quaecumque facitis. 13et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro. 14omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi. 15et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite. 16et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. 17salutate omnes fratres in osculo sancto. 18salutant vos sancti. 19gratia Domini Iesu cum spiritu vestro.

« Prev 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |