Contents

« Prev 3 John 1 Next »

Chapter 1

1senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate 2carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua 3gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas 4maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes 5carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos 6qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo 7pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus 8nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis 9scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos 10propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit 11carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum 12Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est 13multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi 14spero autem protinus te videre et os ad os loquemur

« Prev 3 John 1 Next »
VIEWNAME is workSection