Chapter 9
1eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside
2intraverat enim ea quae dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente
in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret
3et cum venisset circa Ecbatana recognovit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt
4elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum
sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem
sepulchri Iudaeorum eam facturum
5sed qui universa conspicit Dominus Israhel percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem
adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta
6et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia
cessaret
7super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu
euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare
8isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera
adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans
9ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore exercitus
gravaretur
10et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare
11hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus
suis augmenta capientibus
12et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait iustum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire
13orabat autem haec scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus
14et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam reddere
15et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum
dixerat aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur
16templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia
sumptus de reditibus suis praestaturum
17super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae perambulaturum et praedicaturum Dei potestatem
18sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis
epistulam haec continentem
19optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus
20si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias
21et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus
necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
22non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem
23respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum
24ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta
non turbarentur
25ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium
meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt
26orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum
27confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore
28igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus
est
29transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit