« Prev 2 Maccabees 12 Next »

Chapter 12

1his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem agriculturae operam dabant 2sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete 3Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus 4secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos 5quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo 6venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit 7et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus 8sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis 9Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta 10inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti 11cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos 12Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua 13adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin 14hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est 15Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter muris 16et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur 17inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos 18et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio 19Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros 20at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos 21cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias 22cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur 23Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta milia virorum 24ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret 25et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem 26Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus 27post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus 28sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt 29inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat 30contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint 31gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante 32et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae 33exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis 34quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum 35Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa 36at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri 37incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit 38Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt 39et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis 40invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse 41omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta 42atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt 43et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans 44nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis 45et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam 46sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur

« Prev 2 Maccabees 12 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |