Contents

« Prev 2 Maccabees 11 Next »

Chapter 11

1sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant 2congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum 3templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium 4nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat 5ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat 6ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel 7et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis 8cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans 9tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare 10ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum 11leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos 12universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit 13et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos 14promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri 15annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit 16nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem 17Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem 18quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit 19si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo 20de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum 21bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta 22regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem 23patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam 24audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua 25volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem 26bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant 27ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem 28si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus 29adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos 30his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis 31ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt 32misi autem et Menelaum qui vos adloquatur 33valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima 34miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem 35de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus 36de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus 37ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis 38bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici

« Prev 2 Maccabees 11 Next »
VIEWNAME is workSection