Chapter 1
1fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et
pacem bonam
2benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
3et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente
4adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem
5exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo
6et nunc hic sumus orantes pro vobis
7regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis
in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
8portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et
similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
9et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
10anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei
regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem
11de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus
12ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos
13nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae
14ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
15cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
16cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt
membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
17per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
18facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque
agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia
19nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt
in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
20cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant
misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam
21et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna
et quae erant superposita
22utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
23orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
24et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es
rex bonus
25solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti
eos
26accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica
27congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es
Deus noster
28adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
29constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
30sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium
31cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
32quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
33ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant
sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia
34considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
35et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
36appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi