Chapter 25
1factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus
eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones
2et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae
3nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terrae
4et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum
regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis
5et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo
dispersi sunt et reliquerunt eum
6adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium
7filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem
8mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis
Babylonis Hierusalem
9et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni
10et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum
11reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus
transtulit Nabuzardan princeps militiae
12et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas
13columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et
transtulerunt aes omnium in Babylonem
14ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt
15necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae
16id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum
17decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum
et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatum
18tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
19et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos
repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi
fuerant in civitate
20quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha
21percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
22populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham
filii Saphan
23quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam
venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth Nethophathites
et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum
24iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et
bene erit vobis
25factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque
Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha
26consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos
27factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit
Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere
28et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone
29et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae