Contents

« Prev 2 Esdras 6 Next »

Chapter 6

1et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum, 2et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi, 3et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum, 4et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion, 5et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt, 6tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium. 7et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium? 8et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau. 9finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob. 10finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra. 11et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, 12ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente. 13et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus. 14et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum, 15in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur, 16quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari. 17et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum. 18et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram, 19et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion, 20et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul, 21et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur, 22et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua, 23et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent. 24et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus. 25et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei, 26et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium. 27delebitur enim malum et extinguetur dolus. 28florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus. 29et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum. 30et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti. 31si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem, 32quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. 33et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere, 34et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 35et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi. 36et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo. 37inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur. 38et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit. 39et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. 40tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut apparerent tunc opera tua. 41et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret. 42et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta. 43verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat. 44processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt. 45quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem, 46et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini. 47quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat 48aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent. 49et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan. 50et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea. 51et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. 52Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis. 53sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia, 54et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum. 55haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum. 56residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum. 57et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos. 58nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum. 59et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec?

« Prev 2 Esdras 6 Next »
VIEWNAME is workSection